Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 2.1.5.p2
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne scilicet in aliquod dedecus prolaberentur, quia proximus a Libero patre intemperantiae gradus ad inconcessam uenerem esse consueuit. ceterum ut non tristis earum et horrida pudicitia, sed honesto comitatis genere temperata esset,—indulgentibus namque maritis et auro abundanti et multa purpura usae sunt—quo formam suam concinniorem efficerent, summa cum diligentia capillos cinere rutilarunt: nulli enim tunc subsessorum alienorum matrimoniorum oculi metuebantur, sed pariter et uidere sancte et aspici mutuo pudore custodiebatur.