Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 2.5.4
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Tibicinum quoque collegium solet in foro uulgi oculos in se conuertere, cum inter publicas priuatasque serias actiones personis tecto capite uariaque ueste uelatum concentus edit. inde tracta licentia. quondam uetiti in aede Iouis, quod prisco more factitauerant, uesci Tibur irati se contulerunt. quorum ministerio senatus deserta sacra non aequo animo ferens per legatos a Tiburtibus petiit ut eos gratia sua Romanis templis restituerent. quos illi in proposito perseuerantes interposita festae epulationis simulatione mero somnoque sopitos plaustris in urbem deuehendos curauerunt. quibus et honos pristinus restitutus et huiusce lusus ius est datum. personarum usus pudorem circumuentae temulentiae causam habet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable