Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.1.12.p2
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Acerrime cum Scipione Africano Metellus Macedonicus dissenserat, eorumque ab aemulatione uirtutis profecta concitatio ad graues testatasque inimicitias progressa fuerat: sed tamen, cum interemptum Scipionem conclamari audisset, in publicum se proripuit maestoque uultu et uoce confusa 'concurrite, concurrite' inquit, 'ciues! moenia nostrae urbis euersa sunt: Scipioni enim Africano intra suos penates quiescenti nefaria uis allata est'. o rem publicam pariter Africani morte miseram et Macedonici tam humana tamque ciuili lamentatione felicem! eodem enim tempore et quantum amisisset principem et qualem haberet recognouit. idem filios suos monuit ut funebri eius lecto humeros subicerent, atque huic exequiarum illum honorem uocis adiecit, non fore ut postea id officium ab illis maiori uiro praestari posset. ubi illa tot in curia iurgia? ubi tot pro rostris altercationes? ubi maximorum ciuium et ducum tantum non togata proelia? omnia nimirum ista praecipua ueneratione prosequenda deleuit moderatio.