Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.1.14
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Tot familiis in uno genere laudis enumeratis Porcium nomen uelut expers huiusce gloriae silentio † praetereundum se negat fieri debere posterior Cato non paruo summae moderationis fisus indicio. Cypriacam pecuniam maxima cum diligentia et sanctitate in urbem deportauerat. cuius ministerii gratia senatus relationem interponi iubebat, ut praetoriis comitiis extra ordinem ratio eius haberetur. sed ipse id fieri passus non est, iniquum esse adfirmans quod nulli alii tribueretur sibi decerni, ac ne quid in persona sua nouaretur, campestrem experiri temeritatem quam curiae beneficio uti satius esse duxit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable