Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.1.5
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Fabius uero Maximus, cum a se quinquies et a patre, auo, proauo maioribusque suis saepe numero consulatum gestum animaduerteret, comitiis, quibus filius eius summo consensu consul creabatur, quam potuit constanter cum populo egit ut aliquando uacationem huius honoris Fabiae genti daret, non quod uirtutibus filii diffideret, erat enim inluster, sed ne maximum imperium in una familia continuaretur. quid hac moderatione efficacius aut ualentius, quae etiam patrios adfectus, qui potentissimi habentur, superauit? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable