Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.1.6.p1
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Non defuit maioribus grata mens ad praemia superiori Africano exsoluenda, si quidem maxima eius merita paribus ornamentis decorare conati sunt. uoluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia, in ipsa denique Iouis optimi maximi cella ponere, uoluerunt imaginem eius triumphali ornatu indutam Capitolinis puluinaribus adplicare, uoluerunt ei continuum per omnes uitae annos consulatum perpetuamque dictaturam tribuere: quorum nihil sibi neque plebiscito dari neque senatus consulto decerni patiendo paene tantum se in recusandis honoribus gessit, quantum egerat in emerendis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable