Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.1.7
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
At M. Marcellus, qui primus et Hannibalem uinci et Syracusas capi posse docuit, cum in consulatu eius Siculi de eo questum in urbem uenissent, nec senatum illa de re habuit, quia collega Valerius Laeuinus forte aberat, ne ob id Siculi in querendo timidiores essent, et, ut is rediit, ultro de his admittendis retulit querentisque de se patienter sustinuit. iussos etiam a Laeuino discedere remanere, ut suae defensioni interessent, coegit, ac deinde, † utraque parte perorata excedentes curia subsecutus est, quo liberius senatus sententias ferret. inprobatis quoque eorum querellis supplices et orantes ut ab eo in clientelam reciperentur clementer excepit. super haec Siciliam sortitus ea prouincia collegae cessit. totiens laudatio Marcelli uariari non potest, quotiens ipse nouis gradibus moderationis aduersus socios usus est.