Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.4.3
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
In C. uero Fabricii et Q. Aemilii Papi principum saeculi sui domibus argentum fuisse confitear oportet: uterque enim patellam deorum et salinum habuit, sed eo lautius Fabricius, quod patellam suam corneo pediculo sustineri uoluit. Papus quoque satis animose, qui cum hereditatis nomine ea accepisset, religionis causa abalienanda non putauit.