Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.4.9
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Eadem gens nullum ante scripulum argenti habuit quam Paulus Perse deuicto Q. Aelio Tuberoni genero suo quinque pondo argenti ex praeda donaret: taceo enim quod princeps ciuitatis filiam ei nuptum dedit, cuius pecunia tam ieiunos penates uidebat. qui ipse quodque adeo inops decessit, ut, nisi fundus, quem unum reliquerat, uenisset, unde uxor eius dotem reciperet non extitisset. animi uirorum et feminarum uigebant in ciuitate, eorumque bonis dignitatis aestimatio cunctis in rebus ponderabatur. haec imperia conciliabant, haec iungebant adfinitates, haec in foro, haec intra priuatos parietes plurimum poterant: patriae enim rem unus quisque, non suam augere properabat pauperque in diuite quam diues in paupere imperio uersari malebat. atque huic tam praeclaro proposito illa merces reddebatur, quod nihil eorum, quae uirtuti debentur, emere pecunia licebat, inopiaeque inlustrium uirorum publice succurrebatur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable