Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.5.pr
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
A qua tempestiuus ad uerecundiam transitus uidetur: haec enim iustissimis uiris praecepit ut priuatas facultates neglegerent, publicas quam amplissimas esse cuperent, digna cui perinde atque caelesti numini templa extruantur araeque consecrentur, quia parens est omnis honesti consilii, tutela sollemnium officiorum, magistra innocentiae, cara proximis, accepta alienis, omni loco, omni tempore fauorabilem prae se ferens uultum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable