LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.1.1d

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Hostibus haec et miseris et fato functis officia erogata, illa amicis et felicibus et uiuis tributa sunt. confecto Macedonico bello Musochanes Masinissae filius cum equitibus, quos in praesidium Romanorum adduxerat, ab imperatore Paulo ad patrem remissus tempestate classe dispersa Brundisium aeger delatus est. quod ubi senatus cognouit, continuo illo quaestorem ire iussit, cuius cura et hospitium adulescenti expediretur et omnia, quae ad ualitudinem opus essent, praeberentur inpensaeque liberaliter cum ipsi tum toti comitatui praestarentur, naues etiam ut prospicerentur, quibus se bene ac tuto cum suis in Africam traiceret. equitibus singulas libras argenti et quingenos sestertios dari imperauit. quae tam prompta et tam exquisita patrum conscriptorum humanitas efficere potuit ut, etiamsi expirasset adulescens, aequiore animo desiderium eius pater toleraret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable