Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.1.6
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Africani quoque posterioris humanitas speciose lateque patuit: expugnata enim Karthagine circa ciuitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent inque pristinis sedibus reponenda curarent. beneficium dis pariter atque hominibus acceptum!