Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.1e.2
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Non tam robusti generis humanitas, sed et ipsa tamen memoria prosequenda Pisistrati Atheniensium tyranni narrabitur. qui, cum adulescens quidam amore filiae eius uirginis accensus in publico obuiam sibi factam osculatus esset, hortante uxore ut ab eo capitale supplicium sumeret respondit, 'si eos, qui nos amant, interficiemus, quid eis faciemus, quibus odio sumus'? minime digna uox cui adiciatur eam ex tyranni ore manasse. in hunc modum filiae iniuriam tulit, suam multo laudabilius. a Thrasippo amico inter cenam sine fine conuicio laceratus ita et animum et uocem ab ira cohibuit, ut putares satellitem a tyranno male audire. abeuntem quoque, ueritus ne propter metum maturius se conuiuio subtraheret, inuitatione familiari coepit retinere. Thrasippus concitatae temulentiae impetu euectus os eius sputo respersit nec tamen in uindictam sui ualuit accendere. ille uero etiam filios suos uiolatae patris maiestati subuenire cupientis retraxit. posteroque die Thrasippo supplicium a se uoluntaria morte exigere uolente uenit ad eum dataque fide in eodem gradu amicitiae mansurum, ab incepto reuocauit. si nihil aliud dignum honore memoriae gessisset, his tamen factis abunde se posteritati conmendasset. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable