Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.2.2
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Quid illa quoque iuuentute Romana gratius, quae Nautio et Minucio consulibus ultro nomina sua militari sacramento obtulit, ut Tusculanis, quorum fines Aequi occupauerant, praesidium ferrent, quia paucis ante mensibus constantissime et fortissime imperium populi Romani defenderant? ergo, quod auditu nouum est, ne patriae grata uoluntas cessasse uideretur, exercitus se ipse conscripsit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable