LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.2e.4

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Ceterum nescio an praecipue Masinissae regis pectus grati animi pignoribus fuerit refertum: beneficio enim Scipionis et persuasu regni modo liberalius auctus memoriam inclyti muneris ad ultimum uitae finem, longa etiam a dis immortalibus senectute donatus, constantissima fide perduxit, adeo ut eum non solum Africa, sed etiam cunctae gentes scirent amiciorem Corneliae familiae atque urbi Romanae quam sibimet ipsi † superesse. ille cum graui Karthaginiensium bello premeretur ac uix tutelae imperii sui sufficeret, tamen Scipioni Aemiliano, quia nepos Africani erat, bonam magnamque partem Numidici exercitus, quam ad Lucullum consulem, a quo ad auxilia petenda missus fuerat, in Hispaniam duceret, promptissima mente tradidit praesentique periculo respectum pristini beneficii anteposuit. ille, cum iam aetate deficiente magnas regni opes quattuor et quinquaginta filiorum numero relinquens in lectulo laberetur, M'. Manilium, qui pro consule Africam obtinebat, litteris obsecrauit ut ad se Scipionem Aemilianum sub eo tunc militantem mitteret, feliciorem mortem suam futuram ratus, si in conplexu dexterae eius supremum spiritum ac mandata posuisset. ille aduentum Scipionis fatis suis praecurrentibus haec uxori liberisque praeceperat, unum in terris populum Romanum et unam in populo Romano Scipionis domum nossent, integra omnia Aemiliano reseruarent, eum diuidendi regni arbitrum haberent: quod is statuisset perinde ac testamento cautum inmutabile ac sanctum optinerent. tot tamque uariis rebus se Masinissa infatigabili pietatis serie ad centesimum extendit annum. his et horum similibus exemplis benificientia generis humani nutritur atque augetur: hae sunt eius faces, hi stimuli, propter quos iuuandi et emerendi cupiditate flagrat. et sane amplissimae et speciosissimae diuitiae sunt feliciter erogatis beneficiis late posse censeri. quorum quoniam religiosum cultum instituimus, nunc neglectum suggillandi gratia, quo sit gratior, referemus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable