Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.3e.2
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Neminem Lycurgo aut maiorem aut utiliorem uirum Lacedaemon genuit, utpote cui Apollo Pythius oraculum petenti respondisse fertur nescire se utrum illum hominum an deorum numero adgregaret. huic tamen neque uitae summa sinceritas neque constantissimus erga patriam amor neque leges salutariter excogitatae auxilio esse potuerunt quo minus infestos ciues experiretur: saepe enim lapidibus petitus, aliquando foro eiectus, oculo etiam priuatus, ad ultimum ipsa patria pulsus est. quid aliae faciant urbes, ubi etiam illa, quae constantiae et moderationis et grauitatis eximiam sibi laudem uindicat, tam ingrata aduersus tam bene meritum extitit? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable