LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.4.1

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Coriolanus maximi uir animi et altissimi consilii optimeque de re publica meritus iniquissimae damnationis ruina prostratus ad Volscos infestos tunc Romanis confugit. magno ubique pretio uirtus aestimatur. itaque, quo latebras quaesitum uenerat, ibi breui summum est adeptus imperium, euenitque ut quem pro se salutarem imperatorem ciues habere noluerant, paene pestiferum aduersus se ducem experirentur: frequenter enim fusis exercitibus nostris uictoriarum suarum gradibus aditum iuxta moenia urbis Volsco militi struxit. quapropter fastidiosus ille in aestimandis bonis suis populus, qui reo non pepercerat, exuli coactus est supplicare. missi ad eum deprecandum legati nihil profecerunt: missi deinde sacerdotes cum infulis aeque sine effectu redierunt. stupebat senatus, trepidabat populus, uiri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. tunc Veturia Coriolani mater Volumniam uxorem eius et liberos secum trahens castra Volscorum petiit. quam ubi filius aspexit, 'expugnasti' inquit 'et uicisti iram meam, patria, precibus huius admotis, cuius utero quamuis merito mihi inuisam dono', continuoque agrum Romanum hostilibus armis liberauit. ergo pectus dolore acceptae iniuriae, spe potiendae uictoriae, uerecundia detrectandi ministerii, metu mortis refertum, totum sibi pietas uacuefecit, uniusque parentis aspectus bellum atrox salutari pace mutauit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable