Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.4e.6
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
quis enim plaustris uagos et siluarum latebris corpora sua tegentes in modumque ferarum laniatu pecudum uiuentes sic Dario respondere docuit? illa nimirum, quae etiam Croesi filium loquendi usu defectum ad protegendam patris incolumitatem ministerio uocis instruxit: captis enim a Cyro Sardibus, cum unus e numero Persarum ignarus uiri in caedem eius concitato impetu ferretur, uelut oblitus quid sibi fortuna nascenti denegasset, ne Croesum regem occideret proclamando paene iam inpressum iugulo mucronem reuocauit. ita, qui ad id tempus mutus sibi uixerat, saluti parentis uocalis factus est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable