Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.5.3
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Hoc exemplo uetustas, illo saeculum nostrum ornatum est, cui contingit fraternum iugum Claudiae prius, nunc etiam Iuliae gentis intueri decus: tantum enim amorem princeps parensque noster insitum animo fratris Drusi habuit, ut cum Ticini, quo uictor hostium ad conplectendos parentes uenerat, graui illum et periculosa ualitudine in Germania fluctuare cognosset, protinus inde metu attonitus erumperet. iter quoque quam rapidum et praeceps uelut uno spiritu corripuerit eo patet, quod Alpes Rhenumque transgressus die ac nocte mutato subinde equo cc milia passuum per modo deuictam barbariam Namantabagio duce solo comite contentus euasit. sed eum tum maximo labore et periculo implicatum mortaliumque frequentia defectum sanctissimum pietatis numen et di fautores eximiarum uirtutum et fidissimus Romani imperi custos Iuppiter comitatus est. Drusus quoque, quamquam fato iam suo quam illius officio propior erat, uigore spiritus et corporis uiribus conlapsus, eo ipso tamen, quo uita ac mors distinguitur, momento legiones cum insignibus suis fratri obuiam procedere iussit, ut imperator salutaretur. praecepit etiam dextera in parte praetorium ei statui, et consulare et imperatorium nomen optinere eum uoluit, eodemque tempore et fraternae maiestati cessit et uita excessit. his scio equidem nullum aliud quam Castoris et Pollucis specimen consanguineae caritatis conuenienter adici posse,