LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.7.2

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Non tam speciosa Caeseti equitis Romani sors patria, sed par indulgentia. qui ab Caesare omnium iam et externorum et domesticorum hostium uictore cum abdicare filium suum iuberetur, quod is tribunus pl. cum Marullo collega inuidiam ei tamquam regnum adfectanti fecerat, in hunc modum respondere sustinuit: 'celerius tu mihi, Caesar, omnes filios meos eripies quam ex his ego unum nota mea pellam'. habebat autem duos praeterea optimae indolis filios, quibus Caesar se incrementa dignitatis benigne daturum pollicebatur. hunc patrem tametsi summa diuini principis clementia tutum praestitit, quis tamen non humano ingenio maius ausum putet, quod cui totus terrarum orbis succubuerat non cessit?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable