Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.2e.3
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Inter has et Theodorum Cyrenaeum quasi animosi spiritus coniugium esse potuit, uirtute par, felicitate dissimile: is enim Lysimacho regi mortem sibi minitanti, 'enimuero' inquit 'magnifica res tibi contigit, quia cantharidis uim adsecutus es'. cumque hoc dicto accensus cruci eum suffigi iussisset, 'terribilis' ait 'haec sit purpuratis tuis, mea quidem nihil interest humi an sublime putrescam'. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable