LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.4.1.p1

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Ciuitate nostra Cannensi clade perculsa, cum admodum tenui filo suspensa rei publicae salus ex sociorum fide penderet, ut eorum animi ad imperium Romanum tuendum constantiores essent, maiori parti senatus principes Latinorum in ordinem suum sublegi placebat. Annius autem Campanus etiam consulem alterum Capua creari debere adseuerabat: sic contusus et aeger Romani imperii spiritus erat. tunc Manlius Torquatus filius eius, qui Latinos apud Veserim inclita pugna fuderat, quam poterat clara uoce denuntiauit, si quis sociorum inter patres conscriptos sententiam dicere ausus esset, continuo eum interempturum. hae unius minae et Romanorum languentibus animis calorem pristinum reddiderunt et Italiam ad ius ciuitatis nobiscum exaequandum consurgere passae non sunt: namque ut patris armis, ita uerbis filii fracta cessit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable