Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.5e.2
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Alterius nunc mihi prudentia referenda est, ut alterius repraesentari iustitia possit. cum saluberrimo consilio Themistocles migrare Athenienses in classem coegisset Xerxeque rege et copiis eius Graecia pulsis ruinas patriae in pristinum habitum reformaret et opes clandestinis molitionibus ad principatum Graeciae capessendum nutriret, in contione dixit habere se rem deliberatione sua prouisam, quam si fortuna ad effectum perduci passa esset, nihil maius aut potentius Atheniensi populo futurum, sed eam uulgari non oportere, postulauitque ut aliquis sibi, cui illam tacite exponeret, daretur. datus est Aristides. is postquam rem cognouit, classem illum Lacedaemoniorum, quae tota apud Gytheum subducta erat, uelle incendere, ut ea consumpta dominatio maris ipsis cederet, processit ad ciues et retulit Themistoclen ut utile consilium, ita minime iustum animo uoluere. e uestigio uniuersa contio quod aecum non uideretur ne expedire quidem proclamauit ac protinus Themistoclen incepto iussit desistere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable