LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.7.1

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Atque ut uxoriam quoque fidem attingamus, Tertia Aemilia, Africani prioris uxor, mater Corneliae Gracchorum, tantae fuit comitatis et patientiae, ut, cum sciret uiro suo ancillulam ex suis gratam esse, dissimulauerit, ne domitorem orbis Africanum femina † magnum uirum inpatientiae reum ageret, tantumque a uindicta mens eius afuit, ut post mortem Africani manu missam ancillam in matrimonium liberto suo daret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable