LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.9.1

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Manlius Torquatus adeo hebetis atque obtunsi cordis inter initia iuuentae existimatus, ut a patre L. Manlio amplissimo uiro, quia et domesticis et rei publicae usibus inutilis uidebatur, rus relegatus agresti opere fatigaretur, postmodum patrem reum iudiciali periculo liberauit, filium uictorem, quod aduersus imperium suum cum hoste manum conseruerat, securi percussit, patriam Latino tumultu fessam speciosissimo triumpho recreauit, in hoc, credo, fortunae nubilo adulescentiae contemptu perfusus, quo senectutis eius decus lucidius enitesceret.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable