Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.9.14
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Iam C. Marius † maximae fortunae luctatione: omnes enim eius impetus qua corporis qua animi robore fortissime sustinuit. Arpinatibus honoribus iudicatus inferior quaesturam Romae petere ausus est. patientia deinde repulsarum inrupit magis in curiam quam uenit. in tribunatus quoque et aedilitatis petitione consimilem campi notam expertus praeturae candidatus supremo in loco adhaesit, quem tamen non sine periculo obtinuit: ambitus enim accusatus uix atque aegre absolutionem ab iudicibus impetrauit. ex illo Mario tam humili Arpini, tam ignobili Romae, tam fastidiendo candidato ille Marius euasit, qui Africam subegit, qui Iugurtham regem ante currum egit, qui Teutonorum Cimbrorumque exercitus deleuit, cuius bina tropaea in urbe spectantur, cuius septem in fastis consulatus leguntur, cui post exilium consulem creari proscriptoque facere proscriptionem contigit. quid huius condicione inconstantius aut mutabilius? quem si inter miseros posueris, miserrimus, si inter felices, felicissimus reperietur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable