LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 7.2e.17

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Ne Samnites quidem paruas poenas consimilis erroris pependerunt, quod Herenni Ponti salutare consilium neglexerant. qui auctoritate et prudentia ceteros praestans ab exercitu et duce eius filio suo consultus quidnam fieri de legionibus Romanis apud furcas Caudinas inclusis deberet, inuiolatas dimittendas respondit. postero die eadem de re interrogatus deleri eas oportere dixit, ut aut maximo beneficio gratia hostium emereretur aut grauissima iactura uires confringerentur. sed inprouida temeritas uictorum, dum utramque partem spernit utilitatis, sub iugum missas in perniciem suam accendit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable