Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 7.2e.3
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Bias autem, cum patriam eius Prienen hostes inuasissent, omnibus, quos modo saeuitia belli incolumes abire passa fuerat, pretiosarum rerum pondere onustis fugientibus interrogatus quid ita nihil ex bonis suis secum ferret 'ego uero' inquit 'bona omnia mea mecum porto': pectore enim illa gestabat, non humeris, nec oculis uisenda, sed aestimanda animo. quae domicilio mentis inclusa nec mortalium nec deorum manibus labefactari queunt, et ut manentibus praesto sunt, ita fugientes non deserunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable