LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 7.3.2

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Quo in genere acuminis in primis Iunius Brutus referendus est: nam cum a rege Tarquinio auunculo suo omnem nobilitatis indolem excerpi interque ceteros etiam fratrem suum, quod uegetioris ingenii erat, interfectum animaduerteret, obtunsi se cordis esse simulauit eaque fallacia maximas uirtutes suas texit. profectus etiam Delphos cum Tarquinii filiis, quos is ad Apollinem Pythium muneribus et sacrificiis honorandum miserat, aurum deo nomine doni clam cauato baculo inclusum tulit, quia timebat ne sibi caeleste numen aperta liberalitate uenerari tutum non esset. peractis deinde mandatis patris Apollinem iuuenes consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus uideretur. at is penes eum summam urbis nostrae potestatem futuram respondit, qui ante omnes matri osculum dedisset. tum Brutus perinde atque casu prolapsus de industria se abiecit terramque communem omnium matrem existimans osculatus est. quod tam uafre Telluri inpressum osculum urbi libertatem, Bruto primum in fastis locum tribuit.

Provenance