LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 7.3e.7

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Huic uaframento consimilis illa calliditas . Hannibal a Duilio consule nauali proelio uictus timensque classis amissae poenas dare, offensam astutia mire auertit: nam ex illa infelici pugna prius quam cladis nuntius domum perueniret quendam ex amicis conpositum et formatum Karthaginem misit. qui, postquam ciuitatis eius curiam intrauit, 'consulit uos' inquit 'Hannibal, cum dux Romanorum magnas secum maritimas trahens copias aduenerit, an cum eo confligere debeat'. adclamauit uniuersus senatus non esse dubium quin oporteret. tum ille 'conflixit' inquit 'et superatus est'. ita liberum his non reliquit id factum damnare, quod ipsi fieri debuisse iudicauerant.

Provenance