LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 7.4.2

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Et ne continuo a nostris regibus recedam, Sextus Tarquinius Tarquini filius indigne ferens, quod patris uiribus expugnari Gabii nequirent, ualentiorem armis excogitauit rationem, qua interceptum illud oppidum Romano imperio adiceret: subito namque se ad Gabinos contulit tamquam parentis saeuitiam et uerbera, quae uoluntate sua perpessus erat, fugiens, ac paulatim unius cuiusque fictis et compositis blanditiis adliciendo beniuolentiam, ut apud omnes plurimum posset consecutus, familiarem suum ad patrem misit indicaturum quemadmodum cuncta in sua manu haberet et quaesiturum quidnam fieri uellet. iuuenili calliditati senilis astutia respondit, si quidem re eximie delectatus Tarquinius, fidei autem nuntii parum credens nihil respondit, sed seducto eo in hortum maxima et altissima papauerum capita baculo decussit. cognito adulescens silentio simul ac patris facto causam alterius, alterius argumentum peruidit nec ignorauit praecipi sibi ut excellentissimum quemque Gabinorum aut exilio summoueret aut morte consumeret. ergo spoliatam bonis propugnatoribus ciuitatem tantum non uinctis manibus ei tradidit.

Provenance