Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 7.4.5
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Memorabilis etiam consilii Q. Metellus. qui, cum pro consule bellum in Hispania aduersus Celtiberos gereret urbemque Contrebiam caput eius gentis uiribus expugnare non posset, intra pectus suum multum ac diu consiliis agitatis uiam repperit, qua propositum ad exitum perduceret. itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat: hos obsidebat montes, paulo post ad illos transgrediebatur, cum interim tam suis omnibus quam ipsis hostibus ignota erat causa inopinatae eius ac subitae fluctuationis. interrogatus quoque a quodam amicissimo sibi quid ita sparsum et incertum militiae genus sequeretur, 'absiste' inquit 'istud quaerere: nam si huius consilii mei interiorem tunicam consciam esse sensero, continuo eam cremari iubebo'. quorsum igitur ea dissimulatio erupit aut quem finem habuit? postquam uero et exercitum suum ignorantia et totam Celtiberiam errore implicauit, cum alio cursum direxisset, subito ad Contrebiam reflexit eamque inopinatam et attonitam oppressit. ergo nisi mentem suam dolos scrutari coegisset, ad ultimam ei senectutem apud moenia Contrebiae armato sedendum foret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable