LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 7.6e.3

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Horum trucem pertinaciam in consimili facinore Calagurritanorum execrabilis impietas supergressa est. qui, quo perseuerantius interempti Sertorii cineribus obsidionem Cn. Pompei frustrantes fidem praestarent, quia nullum iam aliud in urbe eorum supererat animal, uxores suas natosque ad usum nefariae dapis uerterunt: quoque diutius armata iuuentus uiscera sua uisceribns suis aleret, infelices cadauerum reliquias sallire non dubitauit. en quam aliquis in acie hortaretur ut pro salute coniugum et liberorum fortiter dimicaret! ex hoc nimirum hoste tanto duci poena magis quam uictoria petenda fuit, quia plus uindicatus quam uictus gloriae adferre potuit, cum omne serpentum ac ferarum genus conparatione sui titulo feritatis superarit: nam quae illis dulcia uitae pignora proprio spiritu cariora sunt, ea Calagurritanis prandia atque cenae extiterunt.

Provenance