Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 7.8.7
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
L. autem Valerius, cui cognomen Heptachordo fuit, togatum hostem Cornelium Balbum expertus, utpote opera eius et consilio conpluribus priuatis litibus uexatus ad ultimumque subiecto accusatore capitali crimine accusatus, praeteritis aduocatis et patronis suis solum heredem reliquit. nimirum consternatio quaedam animum eius transuersum egit: amauit enim sordes suas et dilexit pericula et damnationem uotis expetiuit, auctorem harum rerum beniuolentia, propulsatores odio insecutus.