Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 8.10e.1
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Consentaneum huic Demosthenis iudicium. qui, cum interrogaretur quidnam esset in dicendo efficacissimum, respondit 'h( u(po/krisis2'. iterum deinde et tertio interpellatus idem dixit, paene totum se illi debere confitendo. recte itaque Aeschines, cum propter iudicialem ignominiam relictis Athenis Rhodum petisset atque ibi rogatu ciuitatis suam prius in Ctesiphontem, deinde Demosthenis pro eodem orationem clarissima et suauissima uoce recitasset, admirantibus cunctis utriusque uoluminis eloquentiam, sed aliquanto magis Demosthenis, 'quid, si' inquit 'ipsum audissetis?' tantus orator et modo tam infestus aduersarius sic inimici uim ardoremque dicendi suspexit, ut se scriptorum eius parum idoneum lectorem esse praedicaret, expertus acerrimum uigorem oculorum, terribile uultus pondus, adconmodatum singulis uerbis sonum uocis, efficacissimos corporis motus. ergo etsi operi illius adici nihil potest, tamen in Demosthene magna pars Demosthenis abest, quod legitur potius quam auditur.