Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 8.13e.4
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Arganthonius autem Gaditanus tam diu regnauit, quam diu etiam ad satietatem uixisse abunde foret: lxxx enim annis patriam suam rexit, cum ad imperium xl annos natus accessisset. cuius rei certi sunt auctores. Asinius etiam Pollio, non minima pars Romani stili, in tertio historiarum suarum libro centum illum et xxx annos explesse commemorat, et ipse neruosae uiuacitatis haud paruum exemplum.