Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 8.13e.7
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Alexander uero in eo uolumine, quod de Illyrico tractu conposuit, adfirmat Dandonem quendam ad quingentesimum usque annum nulla ex parte senescentem processisse. sed multo liberalius Xenophon, cuius peri/plous legitur: insulae enim Latmiorum regem octingentis uitae annis donauit. ac ne pater eius parum benigne acceptus uideretur, ei quoque sescentos adsignauit annos. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable