Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 8.14.5
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Atque ut imperatoribus militis gloriosum spiritum subnectam, Scipionem dona militaria his, qui strenuam operam ediderant, diuidentem T. Labienus ut forti equiti aureas armillas tribueret admonuit, eoque se negante id facturum, ne castrensis honos in eo, qui paulo ante seruisset, uiolaretur, ipse ex praeda Gallica aurum equiti largitus est. nec tacite id Scipio tulit: namque equiti 'habebis' inquit 'donum uiri diuitis'. quod ubi ille accepit, proiecto ante pedes Labieni auro uultum demisit. idem, ut audiit Scipionem dicentem 'imperator te argenteis armillis donat', alacer gaudio abiit. nulla est ergo tanta humilitas, quae dulcedine gloriae non tangatur.