Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 8.1d.5
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Possumus et ad illos breui deuerticulo transgredi, quos leues ob causas damnationis incursus abripuit. M. Muluius, Cn. Lollius, L. Sextilius triumuiri, quod ad incendium in sacra uia ortum extinguendum tardius uenerant, a tribunis pl. die dicta apud populum damnati sunt.