Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 8.8.pr
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Otium, quod industriae et studio maxime contrarium uidetur, praecipue subnecti debet, non quo euanescit uirtus, sed quo recreatur: alterum enim etiam inertibus uitandum, alterum strenuis quoque interdum adpetendum est, illis, ne † propriae uitam inermem exigant, his, ut tempestiua laboris intermissione ad laborandum fiant uegetiores. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable