Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.10.1
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Tribunus pl. M. Flauius ad populum de Tusculanis retulit, quod eorum consilio Veliternos Priuernatesque † rebellaturos diceret. qui cum cum coniugibus ac liberis squalore obsiti supplices Romam uenissent, accidit ut reliquis tribubus salutarem sententiam secutis sola Pollia iudicaret oportere publice eos uerberatos securi percuti, inbellem multitudinem sub corona uenire. quam ob causam Papiria tribus, in qua plurimum postea Tusculani in ciuitatem recepti potuerunt, neminem umquam candidatum Polliae tribus fecit magistratum, ne ad eam ullus honor suffragiis suis perueniret, quae illis uitam ac libertatem, quantum in ipsa fuit, ademerat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable