Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.14.2
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Quod quidem fortuitum ludibrium quasi hereditarium ad eum penetrauit: nam pater quoque eius eo usque Menogenis coci sui similis esse uisus est, ut uir et armis praepotens et ferox animo sordidum eius nomen repellere a se non ualuerit.