Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.2.2
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Cuius tamen crudelitatis C. Marius inuidiam leuat: nam et ille nimia cupiditate persequendi inimicos iram suam nefarie destrinxit, C. Caesaris consularis et censorii nobilissimum corpus ignobili saeuitia trucidando, et quidem apud seditiosissimi et abiectissimi hominis bustum: id enim malorum miserrimae tunc rei publicae deerat, ut Vario Caesar piaculo caderet. paene tanti uictoriae eius non fuerunt, quarum oblitus plus criminis domi quam laudis in militia meruit. idem caput M. Antoni abscisum laetis manibus inter epulas per summam animi ac uerborum insolentiam aliquamdiu tenuit clarissimique et ciuis et oratoris sanguine contaminari mensae sacra passus est atque etiam P. Annium, qui id attulerat, in sinum suum recentis caedis uestigiis aspersum recepit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable