Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.2.3
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Damasippus nihil laudis habuit, quod corrumperet, itaque memoria eius licentiore accusatione perstringitur. cuius iussu principum ciuitatis capita hostiarum capitibus permixta sunt Carbonisque Aruinae truncum corpus patibulo adfixum gestatum est. adeo aut flagitiosissimi hominis praetura multum aut rei publicae maiestas nihil potuit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable