Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.2.4
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Munatius etiam Flaccus, Pompeiani nominis acrior quam probabilior defensor, cum ab imperatore Caesare in Hispania inclusus moenibus Ateguensium obsideretur, efferatam crudelitatem suam truculentissimo genere uaesaniae exercuit: omnes enim eius oppidi ciues, quos studiosiores Caesaris senserat, iugulatos muris praecipitauit. feminas quoque citatis nominibus uirorum, qui in contrariis castris erant, ut caedes coniugum suarum cernerent, maternisque gremiis superpositos liberos trucidauit. infantes alios in conspectu parentum humo infligi, alios superiactatos pilis excipi iussit. quae auditu etiam intolerabilia Romano iussu Lusitanis manibus administrata sunt, cuius gentis praesidio Flaccus uallatus diuinis opibus uaecordi pertinacia resistebat.