LOGOI

Passage

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.2e.11

lat valerius maximus phi001 perseus lat1

Sicut illi barbari, quos ferunt mactatarum pecudum intestinis et uisceribus egestis homines inserere, ita ut capitibus tantummodo emineant, quoque diutius poenae sufficiant, cibo et potione infelicem spiritum prorogare, donec intus putrefacti laniatui sint animalibus, quae tabidis in corporibus nasci solent. queramur nunc cum rerum natura, quod nos multis et asperis aduersae ualetudinis incommodis obnoxios esse uoluerit, habitumque caelestis roboris humanae condicioni denegatum moleste feramus, cum tot cruciatus sibimet ipsa mortalitas inpulsu crudelitatis excogitauerit.

Provenance