Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.2e.5
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Iterum Ptolomaeus Physcon emergit, paulo ante libidinosae amentiae taeterrimum exemplum, idem inter praecipua crudelitatis indicia referendus: quid enim hoc facto truculentius? filium suum nomine Memphiten, quem ex Cleopatra, eadem sorore et uxore, sustulerat, liberalis formae, optimae spei puerum, in conspectu suo occidi iussit protinusque caput eius et pedes praecisos in cista chlamyde opertos pro munere natalicio matri misit, perinde quasi ipse cladis, quam illi inferebat, expers, ac non infelicior, quod in communi orbitate Cleopatram miserabilem cunctis, se inuisum reddiderat. adeo caeco furore summa quaeque efferuescit crudelitas, cum munimentum ex se ipsa repperit: nam cum animaduerteret quanto sui odio patria teneretur, timori remedium scelere petiuit, quoque tutius plebe trucidata regnaret, frequens iuuentute gymnasium armis et igni circumdedit omnesque, qui in eo erant, partim ferro, partim flamma necauit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable