Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.2e.6
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Ochus autem, qui postea Darius appellatus est, sanctissimo Persis iure iurando obstrictus ne quem ex coniuratione, quae septem magos cum eo oppresserat, aut ueneno aut ferro aut ulla ui aut inopia alimentorum necaret, crudeliorem mortis rationem excogitauit, qua † hosustos sibi non perrupto uinculo religionis tolleret: saeptum enim altis parietibus locum cinere conpleuit superpositoque tigno prominente benigne cibo et potione exceptos in eo conlocabat, e quo somno sopiti in illam insidiosam congeriem decidebant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable