Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.2e.7
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Apertior et taetrior alterius Ochi cognomine Artaxerxis crudelitas, qui Atossam sororem atque eandem socrum uiuam capite defodit et patruum cum centum amplius filiis ac nepotibus uacua area destitutum iaculis confixit nulla iniuria lacessitus, sed quod in his maximam apud Persas probitatis et fortitudinis laudem consistere uidebat.