Passage
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 9.3.7
lat valerius maximus phi001 perseus lat1
Quae quidem non proculcauit tantum imperia, sed etiam gessit inpotenter: nam Q. Metellus, cum utramque Hispaniam consul prius, deinde pro consule paene totam subegisset, postquam cognouit Q. Pompeium consulem inimicum suum successorem sibi mitti, omnes, qui modo militiam suam uoluerunt finiri, dimisit, commeatus petentibus neque causis excussis neque constituto tempore dedit, horrea custodibus remotis opportuna rapinae praebuit, arcus sagittasque Cretensium frangi atque in amnem abici iussit, elephantis cibaria dari uetuit. quibus factis ut cupiditati suae indulsit, ita magnifice gestarum rerum gloriam corrupit meritumque honorem triumphi hostium quam irae fortior uictor amisit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable